[Rank]
Feria Quinta infra Hebdomadam III in Quadragesima;;Feria major;;2
[Rule]
[Lectio1]
Lectio sancti Evangelii secundum Lucam
!Luke 4:38-44
In illo tempore: Surgens Jesus de synagoga, introivit in domum Simonis. Socrus~
autem Simonis tenebatur magnis febribus. Et reliqua.
_
Homilia sancti Ambrosii Episcopi
!Lib 4 in Lucae c. 4 circa finem
Vide clementiam Domini Salvatoris: nec indignatione commotus, nec scelere~
offensus, nec injuria violatus Judeam deserit: quia etiam immemor injuriae,~
memor clementiae, nunc docendo, nunc liberando, nunc sanando, infidae plebis~
corda demulcet. Et bene sanctus Lucas virum ab spiritu nequitiae liberatum ante~
praemisit, et subdit feminae sanitatem. Utrumque enim sexum Dominus curaturus~
advenerat: sed prior sanari debuit, qui prior creatus est; nec praetermitti illa,~
quae mobilitate magis animi, quam pravitate peccaverat.
[Responsory1]
@Tempora/Quad3-0:Responsory1
[Lectio2]
Sabbato medicinae Dominicae opera coepta significat, ut inde nova creatura~
coeperit, ubi vetus creatura ante desivit: nec sub lege esse Dei Filium, sed~
supra legem in ipso principio designaret: nec solvi legem, sed impleri. Neque~
enim per legem, sed verbo factus est mundus, sicut legimus: Verbo Domini caeli~
firmati sunt Non solvitur ergo lex, sed impletur: ut fiat renovatio hominis jam~
labentis. Inde et Apostolus ait: Exspoliantes vos veterem hominem, induite novum,~
qui secundum Deum creatus est
[Responsory2]
@Tempora/Quad3-0:Responsory2
[Lectio3]
Et bene sabbato coepit, ut ipsum se ostenderet creatorem, qui opera operibus~
intexeret, et prosequeretur opus, quod ipse jam coeperat: ut si domum faber~
renovare disponat, non a fundamentis sed a culminibus incipit solvere~
vetustatem. Itaque ibi prius manum admovet, ubi ante desierat: deinde a~
minoribus incipit, ut ad majora perveniat Liberare a daemone et homines, sed in~
verbo Dei possunt: resurrectionem mortuis imperare, divinae solius est~
potestatis. Fortassis etiam in typo mulieris illius socrus Simonis et Andreae~
variis criminum febribus caro nostra languebat, et diversarum cupiditatum~
immodicis aestuabat illecebris. Nec minorem febrem amoris esse dixerim, quam~
caloris. Itaque illa animum, haec corpus inflammat. Febris enim nostra, avaritia~
est: febris nostra, libido est: febris nostra, luxuria est: febris nostra,~
ambitio est: febris nostra, iracundia est.
[Responsory3]
@Tempora/Quad3-0:Responsory3
[Ant 2]
Exibant autem daemonia * a multis clamantia et dicentia Quia tu es Christus~
Filius Dei: et increpans non sinebat ea loqui, quia sciebant ipsum esse Christum
[Oratio 2]
Magnificet te Domine Sanctorum tuorum Cosmae et Damiani beata solemnitas: qua et illis gloriam sempiternam et opem nobis ineffabili providentia contulisti
$Per Dominum
[Ant 3]
Omnes qui habebant infirmos * ducebant illos ad Jesum et sanabantur
[Oratio 3]
Subjectum tibi populum quaesumus Domine, propitiatio caelestis amplificet: et~
tuis semper faciat servire mandatis
$Per Dominum
|